Page images
PDF
EPUB

vero apud istiusmodi prætorem, a quo M. Marcelli tutoris, in causâ pupilli Junii, et oratio, et voluntas, et auctoritas, repudiata est.

LIX. Quærimus etiam, quid iste in ultimâ Phrygiâ, quid in extremis Pamphyliæ partibus, fecerit? qualis in bello prædonum prædo ipse fuerit? qui in foro populi Romani pirata nefarius reperiatur. Dubitamus, quid iste in hostium prædâ molitus sit, qui manubias sibi tantas ex L. Metelli manubiis fecerit ? qui majore pecuniâ quatuor columnas dealbandas, quam ille omnes ædificandas, locaverit? Exspectemus, quid dicant ex Siciliâ testes? Quis unquam templum illud adspexit, quin avaritiæ tuæ, quin injuriæ, quin audaciæ, testis esset? Quis a signo Vertumni in Circum Maximum venit, quin is, in unoquoque gradu, de avaritiâ tuâ commoneretur ? quam tu viam thensarum, atque pompæ, ejusmodi exegisti, ut tu ipse illâ ire non audeas. Te putet quisquam, cum ab Italiâ freto disjunctus esses, sociis temperâsse? qui ædem Castoris testem furtorum tuorum esse volueris; quam populus Romanus quotidie, judices, etiam tum, cum de te sententiam ferrent, vide

rent.

LX. Atque etiam judicium in præturâ publicum exercuit: non enim prætereundum est ne id quidem. Petita multa est, apud istum prætorem, a Q. Opimio; qui adductus est in judicium, verbo, quod, cum esset tribunus plebis, intercessisset contra legem Corneliam; re, quod in tribunatu dixisset contra alicujus hominis nobilis voluntatem. De quo judicio si velim dicere omnia, multi appellandi lædendique sint; quod mihi non est necesse. Tantum dicam, paucos homines, ut levissime dicam, arrogantes, hoc adjutore, Q. Opimium per ludum et jocum fortunis omnibus evertisse.

Is mihi etiam queritur, quod a nobis, novem solis diebus, prima actio sui judicii transacta sit; cum, apud ipsum, tribus horis Q. Opimius, senator populi

Romani, bona, fortunas, ornamenta omnia, amiserit? cujus propter indignitatem judicii, sæpissime est actum in senatu, ut genus hoc totum multarum ac ju, diciorum ejusmodi tolleretur. Jam vero, in bonis Q. Opimii vendendis, quas iste prædas, quam aperte, quam improbe fecerit, longum est dicere. Hoc dico: nisi vobis id hominum honestissimorum tabulis planum fecero, fingi a me hoc totum temporis causâ putatote.

Jam, qui ex calamitate senatoris populi Romani, cum prætor judicio ejus præfuisset, spolia domum suam referre, et manubias detrahere conatus est; is ullam ab sese calamitatem poterit deprecari?

LXI. Nam de subsortitione illâ Junianâ judicum nihil dico. Quid enim? contra tabulas, quas tu protulisti, audeam dicere? Difficile est. Non enim me tua solum, et judicum auctoritas, sed etiam annulus aureus scribæ tui, deterret. Non dicam id, quod probare difficile est: hoc dicam, quod ostendam, multos ex te viros primarios audîsse, cum diceres, ignosci tibi oportere, quod falsum codicem protuleris: nam, quâ invidiâ C. Junius conflagrârat, eâ, nisi providisses, tibi ipsi tum pereundum fuisse.

Hoc modo iste sibi et saluti suæ prospicere didicit, referendo in tabulas et privatas et publicas, quod gestum non esset; tollendo, quod esset, et semper aliquid demendo, mutando, curando ne litura appareret, interpolando. Eo enim usque progreditur, ut ne defensionem quidem maleficiorum suorum, sine aliis maleficiis, reperire possit. Ejusdem modi sortitionem homo amentissimus suorum quoque judicum fore putavit per sodalem suum, Q. Curtium, judicem quæstionis: cui nisi ego, vi populi, et hominum clamore atque convicio, restitissem; ex hac decuriâ nostrâ, cujus mihi copiam quam largissime factam oportebat, erepta esset facultas [eorum, quos iste annuerat, in suum consilium sine causâ subsortiebatur.]

Multa desunt.

ORATIO VII.

ACTIONIS SECUNDÆ

IN C. VERREM

LIBER SECUNDUS.

De Jurisdictione Siciliensi.

ARGUMENTUM ASCONII.

HÆC sine dubio ad accusationem propositi criminis spectat oratio. Nam, in superiore, anteactæ res sunt expositæ: quæ, quia magis adjuvant accusationem, quam ipsæ sint principales, in unum librum coactæ sunt judicio Ciceronis, cursim enumerantis, quæ Verres quæstor, quæ pro quæstore, quæ legatus, quæ denique prætor urbanus, admiserit. Ubi ventum est ad causam ipsam, et Siciliensia crimina, quatuor libros edidit: unam de jurisdictione, alterum de frumento, tertium de signis, quartum de suppliciis. In quâ distributione, non ordo temporis, sed facinorum genera et momenta servata sunt. Incipit autem a laude Siciliæ et egreditur ad crimen Dionis, deinde Sosippi, et Epicratis. Sed, de jure Siculorum everso, frustra quidam Ciceronem reprehendunt, quod non inde cœperit; cum superiora crimina non egeant ejusmodi tractatu, qui ad sequentia pertinet; et, ora

toris consilio, a magnis, iisdemque clarioribus, sumendum esset exordium. Itaque post hoc, duo criminum genera persequitur ad extremum. Primum de Hera

clio; de expressis honoribus ab invitis; de Epicrate Bidino; deque rebus capitalibus, ubi de Sopatro, de Sthenio; quæ omnia sunt de jure dicendo. Alterum de senatoribus, de sacerdotibus, de censoribus, pretio a Verre factis; de collatione in statuas; de publicanorum cum Verre convenientiâ in furtis; de tabulis Carpinatii, pecunias Verris extraordinarias continentibus. Genus causæ in omnibus Verrinarum libris admirabile. Status principaliter conjec

tura.

IN C. VERREM III.

I. MULTA mihi necessario, judices, prætermittenda sunt, ut possim aliquo modo aliquando de iis rebus, quæ meæ fidei commissæ sunt, dicere. Recepi enim causam Siciliæ. Ea me ad hoc negotium provincia attraxit. Ego tamen, hoc onere suscepto, et receptâ causâ Siciliensi, amplexus animo sum aliquanto amplius. Suscepi enim causam totius ordinis; suscepi causam populi Romani; quod putabam tum denique recte judicari posse, si non modo reus improbus adduceretur; sed etiam diligens et firmus accusator ad judicium veniret. Quo mihi maturius ad Siciliæ causam veniendum est, relictis cæteris ejus furtis ac flagitiis, ut et viribus quam integerrimis agere, et ad dicendum temporis satis habere, possim.

Atque adeo, antequam de incommodis Siciliæ dico, pauca mihi videntur esse de provinciæ dignitate, vetustate, utilitate, dicenda. Nam, cum omnium sociorum provinciarumque rationem diligenter habere de betis, tum præcipue Siciliæ, judices, plurimis justissimisque de causis: primum, quod omnium natio num exterarum princeps Sicilia se ad amicitiam fidemque populi Romani applicuit: prima omnium (id, quod ornamentum imperii est) provincia est ap pellata: prima docuit majores nostros, quam præclarum esset, exteris gentibus imperare: sola fuit eâ fide benevolentiâque erga populum Romanum, ut civitates ejus insulæ, quæ semel in amicitiam nostram venissent, nunquam postea deficerent; pleræque autem, et maxime illustres, in amicitiâ perpetuo manerent. Itaque majoribus nostris in Africam ex hac provinciâ gradus imperii factus est: neque enim tam facile opes Carthaginis tantæ concidissent, nisi illud

« PreviousContinue »