Page images
PDF
EPUB

dicio defendere. Hæc dum Romæ geruntur, Quintius interea, contra jus, consuetudinem, edicta prætorum, de saltu agroque communi, a servis communibus, vi detruditur.

VII. Existima, C. Aquilli, modo et ratione om. nia Romæ Nævium fecisse, si hoc, quod per literas istius in Galliâ gestum est, recte atque ordine factum videtur. Expulsus atque ejectus e prædio, Quintius, acceptâ insigni injuriâ, confugit ad C. Flaccum imperatorem, qui tum erat in provinciâ; quem, ut ipsius dignitas poscit, honoris gratiâ nomino. Is eam rem quam vehementer vindicandam putârit, ex decretis ejus poteritis cognoscere.

Alphenus interea Romæ cum isto gladiatore vetulo quotidie pugnabat. Utebatur populo sane suo, propterea, quod [iste] caput petere non desinebat. Iste postulabat, ut procurator judicatum solvi satisdaret. Negat Alphenus, æquum esse, procuratorem satisdare, quod reus satisdare non deberet, si ipse adesset. Appellantur tribuni ; a quibus cum esset certum auxilium petitum, ita tamen disceditur, ut idibus Septembribus P. Quintium sisti Sex. Alphenus promit

teret.

VIII. Venit Romam Quintius: vadimonium sistit. Iste, homo acerrimus, bonorum possessor, expulsor, ereptor, annum et sex menses nihil petit: quiescit conditionibus hunc, quoad potest, producit: a Cn. Dolabellâ denique prætore postulat, ut sibi Quintius judicatum solvi satisdet, ex formulâ, 66 quod ab eo petat, cujus, ex edicto prætoris, bona dies XXX possessa sint." Non recusabat Quintius, quin ita satisdare juberet, si bona possessa essent ex edicto. Decernit: quam æquum, nihil dico: unum hoc dico, novum: et hoc ipsum tacuisse mallem, quoniam utrumque quivis intelligere potuisset. Jubet P. Quintium sponsionem cum Sex. Nævio facere, [aut satisdare, "Si] bona sua, ex edicto P. Burrieni prætoris, dies XXX possessa essent.'

"Re

cusabant, qui aderant tum Quintio. Demonstrabant, de re judicium fieri oportere, ut aut uterque inter se, aut neuter, satisdaret: non necesse esse famam alterius in judicium venire. Clamabat porro ipse Quintius, sese idcirco nolle satisdare, ne videretur judicâsse, bona sua ex edicto possessa esse: sponsionem porro si istiusmodi faceret; se (id quod nunc evenit) de capite suo priore loco causam esse dicturum. Dolabella (quemadmodum solent homines nobiles; seu recte seu perperam facere cœperunt, ita in utroque excellunt, ut nemo nostro loco natus assequi possit) injuriam facere fortissime perseverat: aut satisdare, aut sponsionem jubet facere; et interea recusantes nostros advocatos acerrime submoveri.

IX. Conturbatus sane discedit Quintius; neque mirum, cui hæc optio tam misera tamque iniqua daretur, ut aut ipse se capitis damnaret, si satisdedisset; aut causam capitis, si sponsionem fecisset, priore loco diceret. Cum, in alterâ re, causæ nihil esset, quin secus judicaret ipse de se (quod judicium gravissimum est); in alterâ spes esset ad talem tamen virum judicem veniendi, unde eo plus opis auferret, quo minus attulisset gratiæ; sponsionem facere maluit: fecit. Te judicem, C. Aquilli, sumsit: ex sponso egit. In hoc summa judicii, causaque tota, consistit.

Judicium esse, C. Aquilli, non de re pecuniariâ, sed de famâ fortunisque P. Quintii, vides. Cum majores ita constituerint, ut qui pro capite diceret, is posteriore loco diceret; nos, inauditâ criminatione accusatorum, priore loco causam dicere intelligis: eos porro, qui defendere consuêrunt, vides accusare; et ea ingenia converti ad perniciem, quæ antea versabantur in salute atque auxilio ferendo. Illud etiam restiterat, quod hesterno die fecerunt, ut te in jus adducerent, ut nobis tempus, quam diu diceremus, præstitueres; quam rem facile a prætore impetrâssent, nisi tu, quod esset tuum jus et officium partesque, docuisses. Neque nobis adhuc, præter te, quis

quam fuit, ubi nostrum jus contra illos obtineremus; neque illis unquam satis fuit illud obtinere, quod probari omnibus posset. Ita, sine injuriâ, potentiam levem atque inopem esse arbitrantur.

X. Verum, quoniam tibi instat Hortensius, ut eas in consilium; a me postulat, ne dicendo tempus absumam; queritur, priore patrono causam defendente, nunquam perorari potuisse; non patiar, istam manere suspicionem, nos rem judicari nolle: nec illud mihi arrogabo, me posse causam commodius demonstrare, quam antea demonstrata sit; neque tamen tam multa verba faciam; propterea quod et ab illo, qui ante dixit, informata jam causa est, et a me, qui neque excogitare neque pronuntiare multa possum, brevitas postulatur, quæ mihimet ipsi amicissima est. Faciam, quod te sæpe animadverti facere, Hortensi totam causæ meæ dictionem certas in partes dividam. Tu id semper facis, quia semper potes: ego in hac causâ faciam, propterea quod in hac videor posse facere. Quod tibi natura dat, ut semper possis, id mihi causa concedit, ut hodie possim. Certos mihi fines terminosque constituam, extra quos egredi non possim, si maxime velim; ut et mihi sit propositum, de quo dicam; et Hortensius habeat exposita, ad quæ respondeat ; et tu, C. Aquilli, jam ante animo prospicere possis, quibus de rebus audi

turus sis.

Negamus, te bona P. Quintii, Sex. Nævi, possedisse ex edicto prætoris. In eo sponsio facta est. Ostendam primum, causam non fuisse, cur a prætore postulares, ut bona P. Quintii possideres; deinde, ex edicto te possidere non potuisse; postremo, non possedisse. Quæso, C. Aquilli, vosque, qui estis in consilio, ut, quid pollicitus sim, diligenter memoriæ mandetis. Etenim rem facilius totam accipietis, si hæc memineritis; et me facile vestrâ existimatione revocabitis, si extra hos cancellos egredi conabor, quos mihi ipse circumdedi. Nego fuisse causam, cur (Orat.) VOL. I.

C

postularet: nego ex edicto possidere potuisse : nego possidere. Hæc tria cum docuero, perorabo.

XI. Non fuit causa, cur postulares. Quî hoc intelligi potest? Quia Sex. Nævio, neque ex societatis ratione, neque privatim, quidquam debuit Quintius. Quis huic rei testis est? Idem, qui acerrimus adversarius. In hac re te, te, inquam, testem, Nævi, citabo. Annum, et eo diutius, post mortem C. Quintii, fuit in Galliâ tecum simul Quintius. Doce, te petiisse ab eo istam, nescio quam, innumerabilem pecuniam: doce, aliquando mentionem fecisse; dixisse deberi debuisse concedam.

Moritur C. Quintius, qui tibi (ut ais) certis nomini.. bus grandem pecuniam debuit. Hæres ejus, P. Quintius, in Galliam ad te ipsum venit in agrum communem eo denique, ubi non modo res erat, sed ratio quoque omnis, et omnes literæ. Quis tam dissolutus in re familiari fuisset, quis tam negligens, quis tam tui, Sexte, dissimilis, qui, cum res ab eo, quîcum contraxisset, recessisset, et ad hæredem pervenisset, non hæredem, cum primum vidisset, certiorem faceret ? appellaret? rationem afferret? si quid in controver siam veniret, aut intra parietes, aut summo jure, experiretur? Itane? quod viri optimi faciunt, ii qui suos propinquos ac necessarios caros et honestos esse atque haberi volunt, id Sex. Nævius non faceret, qui usque eo fervet ferturque avaritiâ, ut de suis commodis aliquam partem nolit amittere, ne quam partem huic propinquo suo ullius ornamenti relinquat? Et is pecuniam, si qua deberetur, non peteret, qui, quia, quod debitum nunquam est, id datum non est, non pecuniam modo, verum etiam hominis propinqui sanguinem vitamque, eripere conatur? Huic tu molestus esse videlicet noluisti, quem nunc respirare libere non sinis? Quem nunc interficere nefarie cupis, eum tum pudenter appellare nolebas? Ita credo: hominem propinquum, tui observantem, virum bonum, pudentem, majorem natu, nolebas, aut non

audebas, appellare. Sæpe, ut fit, cum ipse te confirmâsses, cum statuisses de pecuniâ mentionem facere, cum paratus meditatusque venisses; homo timidus, virginali verecundiâ, subito ipse te retinebas: excidebat repente oratio: cum cuperes appellare, non audebas, ne invitus audiret. Id erat profecto.

XII. Credamus hoc, Sex. Nævium, cujus caput oppugnet, ejus auribus pepercisse. Si debuisset, Sexte, petîsses statim: si non statim, paulo quidem post; si non paulo, at aliquanto; sex quidem illis mensibus profecto; anno vertente, sine controversiâ. Anno et sex mensibus vero, cum tibi quotidie potestas hominis fuisset admonendi, verbum nullum facis: biennio jam confecto fere, appellas. Quis tam perditus ac profusus nepos, non adesâ jam, sed abundanti etiam pecuniâ, sic dissolutus fuisset, ut fuit Sex. Nævius? Cum hominem nomino, satis mihi videor dicere.

Debuit tibi C. Quintius: nunquam petîsti! Mor tuus est ille res ad hæredem venit. Cum eum quotidie videres, post biennium denique appellas. Dubitabitur, utrum sit probabilius, Sex. Nævium statim, si quid deberetur, petiturum fuisse, an, ne appella.. turum quidem biennio? Appellandi tempus non erat? At tecum plus annum vixit. In Galliâ agi non potuit? At et in provinciâ jus dicebatur; et Romæ judicia fiebant. Restat, ut aut summa negligentia tibi obstiterit, aut unica liberalitas. Si negligentiam dices, mirabimur: si bonitatem, ridebimus: neque præterea, quid possis dicere, invenio. Satis est argumenti, nihil esse debitum Nævio, quod tamdiu nihil petivit.

XIII. Quid si hoc ipsum, quod nunc facit, ostendo testimonio esse, nihil deberi? Quid enim nunc agit Sex. Nævius? Quâ de re controversia est? quod est hoc judicium, in quo jam biennium versa. mur? quid negotii geritur, in quo ille tot et tales viros defatigat? Pecuniam petit. Nunc denique?

« PreviousContinue »