Page images
PDF
EPUB

tionem tibi tuam reliquit, an non? Si non reliquit, quemadmodum HS Cсciɔɔo ob eo postea exegisti? Si reliquit, quid ab hoc petis, quod per te persequi et petere debes? Simillima enim et maxime gemina societas hæreditatis est. Quemadmodum socius in societate habet partem, sic hæres in hæreditate habet partem. Ut hæres sibi soli, non cohæredibus, petit; sic socius sibi soli, non sociis, petit: et quemadmodum uterque pro suâ parte petit, sic pro suâ parte dissolvit: hæres ex suâ parte, quâ hæreditatem adiit; socius ex eâ, quâ societatem coiit.

Quemadmodum suam partem Roscius suo nomine condonare potuit Flavio, ut eam tu non peteres ; sic, cum exegit suam partem, et tibi integram petitionem reliquit, tecum partiri non debet; nisi forte tu, perverso more, quod hujus est, ab alio extorquere non potes, huic eripere potes. Perstat in sententiâ Saturius, quodcumque sibi petat socius, id societatis fieri. Quod si ita est, quâ (malum!) stultitiâ fuit Roscius, qui, ex jurisperitorum consilio et auctoritate, restipularetur a Fannio diligenter, ut, quod is exegisset a Flavio, dimidiam partem sibi dissolveret; siquidem, sine cautione et repromissione, nihilo minus id Fannius societati, hoc est, Roscio, debebat?

Desiderantur non pauca.

ORATIO IV.

IN Q. CECILIUM

DIVINATIO,

seu de Accusatore in C. Verrem constituendo.

ARGUMENTUM ASCONII.

CN. Pompeio primum et M. Crasso Coss. C. Verres, perfunctus quæsturâ, legatione, et præturâ urbanâ, vivo patre C. Verre, et prætextato filio, ac filiâ nuptâ, uxorem habens, cum successisset in Siciliâ C. Sacerdoti prætori, eamque, non sibi succédente Arrio, per triennium tenuisset, atque in eâ fuisset libidinose, avare, crudeliterque versatus; succedente tandem in eâdem provincia L. Metello, re petundarum reus ab Siculis postulatus est: qui omnes, præter Syracusanos et Mamertinos, M. Tullium, illo tempore florentem defensionibus amico. rum, ad accusandum descendere compulerunt, jam pridem illis necessitudine copulatum, quod quæstor in Siciliâ fuisset, prætore Sex. Peducao; et quod, cum decederet, in illâ oratione, quam Lilybæi habuit, multa iis benigne promisisset. Accessit his, non ignobilis futura de Verre victoria, quia a Metellis, Scipionibus, et multis aliis nobilibus viris, et præcipue ab Hortensio ipso, defenderetur, facile et prin

cipe in senatu propter nobilitatem, et in foro ob eloquentiam rege causarum, et eodem consule designato cum Q. Metello, fratre Metellorum, alterius prætoris Siculi, alterius prætoris urbani. His ita constitutis, exstitit Q. Cæcilius Niger, domo Siculus, et quæstor Verris, et ejusdem, ut ipse dicebat, inimicus, qui se potius accusatorem contenderet constitui oportere, has afferens causas. Unam, quod ab eo læsus, et ob hoc jure illi sit inimicus, quare prævaricator esse non possit. Alteram, quod, cum quæstor ei tum fuerit, etiam ipse in quæstione [F. etiam sine inquisitione] crimina noverit Verris. Tertiam, quod Siculus pro Siculis agat. Hujuscemodi propositionibus Cicero, designatus ædilis, his sex capitibus respondet. Accusatorem eum esse oportere, Qui invitus cogitur religione officii, rogatus ab omnibus Siculis: Qui pro republicâ agat: Quem volunt, qui accusant: Quem metuit, qui accusatur: Qui idoneus est facundiâ et innocentiâ: Qui hoc facit imitatione majorum. Divisio principalis una de se ipso, altera de contentione sui et Cæcilii. Divinatio dicitur hæc oratio, quia non de facto quæritur et conjecturâ, sed de futuro, quæ est divinatio, [F. non de facto quæritur, sed de futuro, quæ est divinatio et conjectura] uter debeat accusare. Alii ideo putant Divinationem dici, quod injurati judices in hac causâ sedeant, ut, quod velint, præsentire de utroque possint; alii, quod res agatur sine testibus, et sine tabulis; et, his remotis, argumenta sola sequantur judices, et quasi divinent. Agitur autem causa, senatoriis judiciis in invidiâ apud populum constitutis corruptione multorum; vexatis provinciis omnibus, ac sociis populi Romani fessis toto orbe terrarum, libidine et iniquitate Romanorum magistratuum; accusatoribus prævaricatione infamibus; flagitante plebe judicia equestris ordinis, quæ, ferme ante annos X, victor Sulla sustulerat; cognoscente de pe

cuniis repetundis M' Glabrione prætore, et amplissimis quibusque senatorii ordinis judicantibus, summâ exspectatione cunctorum. Genus causæ, honestum. Status, qualitas negotialis comparativa de constituendo accusatore, qui potissimum de duobus, aut qui solus, accuset. Dicit enim Cæcilius, aut a se accusandum esse Verrem, aut a se quoque.

(Örat.) VOL. I.

L

IN CECILIUM DIVINATIO.

I. Si quis vestrûm, judices, aut eorum qui adsunt, forte miratur, me, qui tot annos in causis judiciisque publicis ita sim versatus, ut defenderim multos, læserim neminem, subito nunc mutatâ voluntate, ad accusandum descendere; is, si mei consilii causam rationemque cognoverit, unâ et id, quod facio, probabit, et in hac causâ profecto neminem præponendum esse mihi actorem putabit.

Cum quæstor in Siciliâ fuissem, judices, ita-que ex eâ provinciâ decessissem, ut Siculis omnibus jucundam diuturnamque memoriam quæsturæ nominisque mei relinquerem; factum est, uti, cum summum in veteribus patronis multis, tum nonnullum etiam in me, præsidium suis fortunis constitutum esse arbitrarentur. Qui nunc populati atque vexati, cuncti ad me publice sæpe venerunt, ut suarum fortunarum omnium causam defensionemque susciperem me sæpe esse pollicitum, sæpe ostendisse, dicebant, si quod tempus accidisset, quo tempore aliquid a me requirerent, commodis eorum me non defuturum. Venisse tempus aiebant, non jam ut commoda sua, sed ut vitam salutemque totius provinciæ, defenderem: sese jam ne Deos quidem in suis urbibus, ad quos confugerent, habere; quod eorum simulacra sanctissima C. Verres ex delubris religiosissimis sustulisset. Quas res luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis, avaritia in rapinis, superbia in contumeliis, efficere potuisset, eas omnes sese hoc uno prætore per triennium pertulisse: rogare et orare, ne illos supplices adspernarer, quos, me incolumi, nemini supplices esse oporteret.

II. Tuli graviter et acerbe, judices, in eum me locum adductum, ut aut eos homines spes falleret,

« PreviousContinue »