Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

OXONII:

EXCUDEBAT I. SHRIMPTON.

PRÆFATIO.

Prodit iterum, post ducentos et fere quinquaginta annos, liber iste, quem Auctor haud infaceto nomine TORTURAM Torti nuncupavit.

Qua rerum tempestate fuerit editus, aut qua de causa nomen illud Auctor ei indiderit, haud abs re erit breviter exponere.

In historia istius temporis haud opus est diu immorari. Illud tantum lectorem admonitum velimus, quod post PulVERARIAM, quam vocant, CONJURATIONEM, visum est Senatui et Regi Angliæ severiores quasdam leges in Romanenses irrogare, et juramentum insuper ab omnibus suscipiendum proponere, ut Rex certior fieret, quo quisque Romanensium erga se esset animo, et quatenus Pontificiam in Regibus excommunicandis potestatem vellet extendere. Sibi vitæque suæ hoc modo in posterum Rex voluit consulere, nec quidquam præterea in animo habuit. Verba enim quædam duriora Rex ipse delenda curavit, ne quid acerbius in Romanenses, quam quod tempora postularent, ageret, neu justam in spiritualibus potestatem Pontificis attingeret a.

Hoc igitur juramento ipsis proposito, in diversas continuo partes Romanenses abiere, et, his juramentum omnino detrectantibus, illis suscipientibus, acres exinde sunt ortæ controversia.

Prodiit tandem (x. kal. Oct. MDCVI.) Pauli P. V. Breve Primum, quo suos admonuit, ut ab hoc atque similibus ju

• Vide Regis Jacobi Præfat. Monit., of English Catholics, chap. xlvii. 1. p. 12. Edit. 1610 ; et Butler's Memoirs vol. ii. p. 167, ed. 1822. ANDREWES.

b

« PreviousContinue »