Page images
PDF
EPUB

ramentis præstandis omnino caverent,' atque iterum post annum exactum Breve alterum, quo graviter conquestus est, quod multi Brevi priori fidem detrahere voluissent, quasi non ex ipsius propria voluntate, sed ex aliorum sententia esset exortum, et ideo obedientiam ei præstare recusassent. Breve ergo prius de Juramento prohibito confirmavit, et suos iterum est adhortatus, ut ab eo suscipiendo abstinerent.

Hactenus de Brevibus Pontificiis. Descendit tandem in campum longe præstantissimus ille Controversiarum Scriptor, Cardinalis Bellarminus. Inter eos enim, qui Juramentum suscepissent, primum obtinuit locum Georgius Blackwellus, eo tempore apud Anglo-Romanenses officio Archipresbyteri fungens, quem pro veteri amicitia corripuit Cardinalis, quod Juramentum tam libenter præstitisset.

Rebus igitur ita se habentibus, Rex Jacobus in arenam prodit, et causam ipse suam libro tuetur, Anglice primum scripto, dein Latine statim converso ".

Huic libello responsionem extemplo instituit Bellarminus, sub ficto nomine Matthæi Torti Regem aggressus; et e Regia parte promptam defensionem illico parat Auctor noster, (eo tempore Episcopus Cicestrensis, et Regi ab Eleemosynis) qui nomine TORTI se festive oblectans, librum suum TORTURAM TORTI inscribi curavit.

In hoc opere illud sibi Auctor proposuit, ut argumenta tum Pauli V. in Brevibus suis, tum Cardinalis Bellarmini in Epistola ad Georg. Blackwellum, et defensionem eorundem a

bTitulus libri ita se habet. 'Triplici nodo Triplex Cuneus, sIVE APOLOGIA PRO JURAMENTO FIDELITATIS, Adversus duo Brevia P. Pauli Quinti, et Epistolam Cardinalis Bellarmini ad G. Blackvellum Archipresbyterum. Tunc omnes populi clamaverunt et dixerunt, Magna est veritas et prævalet, Esdr. iii. Auctoritate Regia. LONDINI Excudebat Robertus Barkerus, Illustrissim.' Regiæ Majestatis Typographus, 1607. Hanc versionem multis in locis interpres postea correxit; et libellus tandem inter opera Regis Jacobi relatus, nova

omnino versione adornatus, auctior prodiit.

с

Libellus habet titulum 'Responsio Matthæi Torti Presbyteri et Theologi Papiensis ad librum inscriptum Triplici Nodo Triplex Cuneus, Permissu Superiorum. Coloniæ Agrippinæ Sumptibus Bernardi Gualtheri Anno M.DC. VIII.' Prodiit iterum cum Præfatione Bibliopolæ Politani. Liber pro suo a Bellarmino agnitus in Præfatione ad Apol. pro Resp., postea in tomo septimo Operum Bellarminiorum locum sibi obtinuit.

Torto institutam, ad examen revocaret, quo fit ut ordo sæpius interturbetur, et res eædem, iterum atque iterum male repetitæ, in disceptationem nimis sæpe veniant.

Huic incommodo remedium aliquantulum adhibuimus, tum tabula rerum præfigenda, tum circa oram libri notulis appingendis, quæ, quid in quaque sectione contineatur, lectori possint indicare.

Illud præterea te monitum velimus, quod loca quamplurima e libello Torti (seu potius Bellarmini) excerpta passim addiderimus, ne quid ad meliorem totius rei intelligentiam tibi deesset; opus enim satis per se obscurum, vel obscurius esset, si verba Bellarmini, quæ una fere aut altera linea respiciuntur, oculis tuis non ipsa essent subjecta. Quod Auctori quoque nostro postea suboluisse videtur; in Responsione enim ad Apologiam Cardinalis Bellarmini, eandem viam inivit, ipse sibi verba Bellarmini margini libelli ascribens.

Hæc et alia omnia, quæ in hac recensione nostra addenda curavimus, uncinis quadratis inclusimus; ne quid Auctori tribueretur, quod nosmetipsi subjungere duxerimus.

In hac editione illud præterea efficere voluimus, ne quid sine justa recensione relinqueretur, quod aut citaverit, aut, more suo, minima allusione, et quasi strictim, Auctor respexerit. Nos autem hæc omnia penitus fuisse rimatos minime profitemur. Libri enim nonnulli nominatim citati ad manus nostras, summa quamvis diligentia quæsiti, nondum venerunt; et multa alia, quæ Auctor per transennam, et verbo uno aut altero, perstrinxerit, nil mirum si animadversionem nostram nimis sæpe effugerint. Vix enim fieri potuit, ut hæc omnia, per multos annos ab Auctore assidua lectione conquisita, et tenacissima reposita memoria, cuivis alii (nedum nobis) sese essent aliquando patefactura.

Id quoque ad cumulum nostri laboris addidit Auctor, quod Scriptores, quos vocant, classicos tam sæpe citaverit,

d Hanc rem illi vitio verterunt Romanenses, ut ex Epist. I. Casauboni ad

Front. Ducæum colligere licet. "Accusat [sc. Andr. Eudam. Joannes Cydo

quodque has quoque citationes haud prætermittendas esse duxerimus.

Et quoniam typis, quos vocant, Italicis, tum nominatim citando, tum strictim attingendo, tum in sententia sua significantius exprimenda Auctor sit usus, visum est eos, quanquam oculis offensioni sint futuri, prorsus retinere; ne, iis rejectis, quidquam omitteretur, quod citationem aliquam sub se tectam et obvolutam haberet, quæ aliis accuratius investigantibus sese aliquando esset forsan proditura. Vix ergo, nisi in nominibus propriis, quidquam in hac re immutandum duximus.

Quod superest; quid in hoc nostra qualicunque opera, fuerit, aut omissum, aut erratum, id nobis, precor, condones, L. B. Opus enim ultra vires nobis contigit, quod si vel minima quidem ex parte dederimus effectum, satis superque votis nostris fuerit responsum.

nius in Parallelo Torti et Tortoris, præf. (v.)] gravissimum Præsulem, quod Terentium et Plautum legerit juvenis in Academiis; nam ex eo tempore, hoc est, ab annis triginta, Plautum vix in manus aliquando meminit sumpsisse, Terentium ne semel quidem attigit. Si qua

JACOBUS BLISS.

igitur veteris lectionis vestigia in scriptis senis venerandi apparent, accuset felicem illius memoriam, et cum Deo, ejus beneficii auctore, expostulet."—Is. Casaub. Epist. DCCXXX. p. 423. Roterod. 1709.

INDEX AUCTORUM

QUIBUS IN HAC EDITIONE USI SUMUS.

Bozzius, Franc., de temp. Eccl. mo-
narchia, Romæ 1601.
Bruno, de Bell. Sax., apud Freheri Rer.
Germ. Script., q. v.

Bullarium Romanum, Luxemb. 1727.
Butler, Charles, Memoirs of English
Catholics, Lond. 1822.

Cajetanus, Th. de Vio, Card., Comm.

in SS., Lugd. 1639.
Camdenus, Gul., Anglica, Norman-
nica, &c., Francof. 1603.

Rer. Angl. et Hibern. An-
nales regn. Elizabetha, Lugd. Bat.
1639.

Cameracensis, Petrus de Alliaco, q. v.
Campion, E., A particular declaration

of the undutiful and traiterous affec-
tion borne against her majesty by,
Lond. 1582.

Canus, Melch., Op., Col. Agripp.
1605.

Capgravius, Joan., Nova Legenda,
Lond. 1516.

Carerius, Alex., de potest. Rom.
Pont., Patav. 1559.

Cassiodorus, Hist. Tripart., apud Auc-
tores Hist. Eccl., q. v.

Castro, Alphonsus de, adv. Hæreses,
Paris. 1543.

Catena, Girolam., Vita del Pio v., Ro-
mæ 1587.

Cave, Guil., Hist. Literaria, Oxon.
1740-1743.

Cestrensis, Ranulph. Higden., q. v.
Chronicon Augustanum, apud Freheri
Rerum Germ. Script., q. v.
Chrysostomus S., Op., Etonæ. 1613,

[blocks in formation]

Corpus Juris Canonici, Lutet. Paris.
1612; quam edit., nisi ubi aliter no-
tatum est semper secuti sumus.
Covarruvia, Didacus, Op., Franc.
1573.

Cusanus, Nicolaus, Op., Basil. 1563.
Cuspinianus, de Cæsaribus, Francof.
1601.

Cyprianus S., Op., Oxon. 1682.
Cyrillus S., Alex., Lutet. 1638.
Hieros., Venet. 1763.

D' Alvin, Steph., de Abbatiss. potest.
Paris. 1607.

Damascenus, S. Joan., Op., Paris.
1712.

Dantes, Aligh., de Monarchia, apud
Schardium de Jurisd., q. v.
Didymus Veridicus, Henfildanus, (i. e.
Th. Stapletonus), Apol. pro Rege
Cathol., Constant. 1592.

Dio Cassius, Op., Franc. 1750.
Dionys. Areop., Op., Lut. Paris. 1615.
Carthus., Op., Colon. 1534.
Directorium Inquisit., Venet. 1607.
Dodd, Church History, Brussels 1739.
Donatus, Leon., Dux Venet., Edictum

contra Paul. v. apud Goldasti Mo-
narch., q. v.

Druthmarus Christianus, apud Bibl.
Mag. Patr., q. v.

Eadmerus, Hist. Novorum, apud S.
Anselmi Op., Paris. 1675.
Eberhardus, Episc. Salisb., apud Gold-
asti Apol. pro Henr. IV., q. v.
Epiphanius S., Op., Colon. 1682.
Erasmus, Desid., Adagia, Hanov. 1617.
Eudæmon, Joan. Cydon., Apol. pro
Garneto, Col. Agripp. 1610.

Respons. ad Epist. Is. Ca-
sauboni, Col. Agr. 1612.
Eugubinus, Aug. Steuch., q. v.
Eusebius Cæsar., Hist. Eccl., Cant.
1720.

Emisenus, apud Bibl. Max.
Patrum, q. v.

Euthymius Zigab., apud Bibl. Max.
Patrum, q. v.

Faber, Sixtus, Collat. Censur. in Glos-
sas Jur. Can., ad calc. Ind. Expurg.,
Argent. 1599.
Fasciculus Rerum expetend. et fugi-
end., Lond. 1690.
Florilegus, i. e. Matth. Westmonast.
q. v.

Fox, J., Acts and Monuments, Lond.
1583.

Freherus, Rerum Germ. Scriptores a
Struvio, Argent. 1727.

Gabutius, Vit. Pii v., Romæ, 1605.

« PreviousContinue »