Page images
PDF
EPUB

valde libeat, nec Cardinali (ut videtur) animus sit, redire in prælium; pedem retulerit uterque, res jam redierit ad Sacellanos. Cedente enim in deterius re, more (ut est in proverbio) Mandrabuli; primo Pontifex apparuit: dein provenit nobis Cardinalis: ultimo jam Sacellanus submissus est. Nec dignus ille, qui-Æneæ Magni dextra cadata.

Hunc igitur ego, (quod Matis. Tuæ bona cum venia sit) excipio Sacellanum, qui et ipse sum a Sacellis, quique sacris Tibi quotidie operor, et pro Te. Experiri autem volui, si, qui Tortum se dicit, una plus syllaba facere possem, ut Retortus esset. Tu vero quam multos habes de Tuis, qui melius hoc multo exequi poterant; poterant, et vero facturi erant. Mihi tamen haud quisquam vitio vertet, qui propius absum a Te, si primus ad vexilla fui. Quod vero illi tum erant, facturi etiam sunt dehinc, si justum prælium sit, si melior isto miles succenturiatus venerit. Nam est nostra hæc velitatio modo, utpote, cum isto, non nisi levis armaturæ milite.

Qualiscunque ea est, Serenissime Rex, ambit fieri tua, et ut ei AUGUSTUM nomen tuum præscribere liceat, ex eoque auctoritatis sibi gratiam conciliare, supplex veneratur Majestatem Tuam. Utinam digna, quæ tessera loco sit summæ observantiæ meæ in Nomen ipsum Regium, Tuum imprimis, vel potius ante primos, qui Reliquis antistas, Regum Præses, et Assertor. At Tu, fave ei benignus Censor, opere Te magno rogatum volo, Tuoque præsidio tege. Tegere enim eam caritate, Te dignum, quæ quicquid peccavit, in caritatis partem peccavit, dum cara adeo res præstare hanc operam, ut existimationem contra non cara.

Perge autem Calamo suadere, Sceptro urgere Rem istam, quam cœpisti. Ad antiquum decus Regium vindicandum annitenti non deerit DEUS, non, qui a Deo sunt. Erit vero gloriosum Tibi in præsens, in posterum; nec ultimum hoc inter Decora, quæ Divinitus Tibi multa contigere, quod Calamo jam fecisti, idem porro Gladio facturus, ubi jam non Cuneis his literariis, sed militaribus illis agenda res. Post vero ita dicatum Tibi hoc quicquid est operis, meque ipsum pariter cum ipso: ne peccem in publicum, non moror tua tempora. Vota tantum addo, vota mea, vota publica ex eodem Poëta'-Serus in cœlum redeas, diuque

[blocks in formation]

Lætus intersis populo Britanno.- Quod ille, velit jubeat SUMMUS DEUS, diu ut Salvus sis, diu Superstes GLORIE huic Tuæ, cum nova indies HONORUM, et DECORUM accessione, quæque hujus seculi jam sunt, quæque alterius seculi æternum futura sunt. Amen.

SERENISSIMÆ MAJESTATI TUÆ a SACRIS,

ab ELEEMOSYNIS, Subditus, Servusque Devotissimus,

L. CICESTRIENSIS.

[TORTURA TORTI

SIVE]

AD M. TORTI LIBRUM RESPONSIO.

1

videtur

fictum

Audax sim si dixero; Edidit nuper libellum Matthæus [Tortus Tortus: Illud dicam; Editus est nuper libellus Matthæi Torti nomine. Nomen enim hoc Torti ignotum plane, vel Typogra- nomen,] pho ipsi suo Politano, (cujus e typographia liber nobis prodiit, post direptam scilicet primo intuitu Coloniensem editionem) nomen, inquam, Torti plane ignotum, et Matthæus aliquantulum obscurus Auctor primo; post, perquisitione facta, compertus est tandem Papiensis Presbyter, Cardinali a Sacellis. Forte autem illusum est Typographo; (nihil enim præter auditum habet) nec desunt quibus suspecta hæc fabula de Sacello [forsitan Cardinalis; spirat enim iste, qui a Sacellis dicitur, plerisque nus ipse.] in locis majus quiddam, et majore cothurno incedit, quam par est simplicem Sacellanum, qui nec Domino ipsi suo honorem habet usquam, aut alio nomine compellat, quam Bellarmini. Quin loquitur interdum non ut Papiensis Presbyter, sed ut Papa ipse, Decernimus; vox hæc Sacellanum non sonat. At etiam a suspicione non abest, quod imposita illi persona [Cardinahæc, ut sit Cardinali a Sacellis. Ambigua vox erat in vulgus lium superbia.]

a ["Cum elegantem hunc libellum Coloniæ nuper editum accepissem, et nonnulli eum a me, quod prioris impressionis exemplaria facile non haberentur, iterum recudi postulassent; cæpi ad majorem operis eruditissimi commendationem, nonnihil de Auctore ipso inquirere. Matthæi enim Torti Papiensis nomen ignotum plane apud me erat. Cum vero liber ipse non tantum Summi Pontificis, sed Illustrissimi etiam Cardinalis Bellarmini Viri undequaque doctissimi, ac mihi ex operibus notissimi, defensionem contineret, miratus sum aliquantulum, obscuri Auc

toris oppositam nomenclaturam. Sed
tandem cum apud me considerassem,
nullum in libro Anglicano, cui respon-
detur, reperiri Auctoris nomen, perqui-
sitione etiam facta, intellexissem Mat-
thæum hunc Papiensem Virum doctum
ac Theologum esse, et ipsi Illustrissimo
Cardinali a Sacellis, mirari omnino
desii, et libenti animo ad tuam, Lector,
utilitatem typis nostris iterum eum ex-
ire jussi. Vale et fruere."]-Præfat.
Politan. [pp. 3, 4.]

[Resp. Torti, p. 63. [Edit. Polit. ;
et apud Bell. Op., tom. vii. col. 667. B.]

Bellarmi

2

[Tortus ira tortus,]

sparsa, qui Apologiam scripserat, a Sacellis fuisse Regi. Age ergo; respondeat huic alter, qui a Sacellis sit Cardinali. Sentias ex composito rem geri; ut qui Cardinalibus a Sacellis sunt, et qui Regibus, pari passu ambulent; quo deinde pari passu, etiam Cardinales et Reges. Superbia, quo ascendis? Nam fuit tempus, cum nec Cardinales ipsos dedeceret Regibus a Sacellis esse: at jam, postquam e mediocri fortuna irrepserunt in purpuram, extemplo faciunt se non modo Magnates Ecclesiæ, ut in Clericis dominari, sed etiam Gentium omnium Proceres, et Orbis Principes, ut Regibus ipsis æquiparari possint. Tum, nequid plenæ mensuræ desit, quod per se puduit, et ore suo, id per Cives et Bibliopolas Colonienses non pudet divulgare; se jam non suppares, sed plane instar cæli siderum, splendore instar, serenitatis influxu instar, nihil ut jam plane restet, quam ut cauda Draconis detrahantur in terram. Quod si isti, qui sic jam caput inter sidera condunt, paulum modo oculos adjicerent ad titulos suos, et in illis legerent originem suam, (origine enim Parochi tantum sunt, manipulus Curatorum modo) et quam ab humili initio humandi mortuos, et curandi baptisteria, ad ostrum suum pervenerint; quam sero admodum petasum suum ab Innocentio 4', lacernam a Paulo 25. et mulam sumpserint; næ illis non magis petasus ruberet vel lacerna, quam frons et genæ, quod sic Reges lacessunt, quod ita submittunt Sacellanos suos, in eos respondendi laborem rejiciunt, quasi impar congressus sit, Rex Cardinali.

Verum de Cardinalis Sacello, penes Typographum Politanum fides esto. Sive autem recte rem referat ille, seu secus; seu verum est nomen, sive est fictitium Matthæi Torti, nomen accipio atque omen: tortus enim certe est, quisquis est.

Nec enim equuleo solo, ira etiam torqueri homines olim Poeta cecinit,- Vino tortus et ira1. Quod autem ira Matthæus tortus sit, vide mihi, quam ab ipso statim exordio biliosus, quam totus in fermento! Involat primo in libri frontispicium; fat. Colon. [p. 4.]

["Et licet hic apud nos non deessent gravissimi et summæ auctoritatis viri, causas tamen habui, cur homo Germanus ab extremo usque Rheni litore ad Romanæ urbis lucem et orbis Christiani principes respectarem. Vos enim Ecclesiæ magnates et gentium omnium proceres instar estis cœli siderum, quæ et splendore intuentium oculos jucunde afficiunt, et animos mulcent serenitatis influxu."]-Præ

[ocr errors]

[Apoc. xii. 4.]

d [Virg. Æn. iv. 177.]

[Respicit forsan librum cui nomen 'Manipulus Curatorum.']

[Vide Plat. Vit. Innoc. IV., in Vitis Pontif., p. 223.]

[Vide Plat. Vit. Pauli II., ibid., 339.]

b Hor. Ep. i. 18. 38.]

p.

e

post illud leviter demorsum, arripit tres cuneos, et arrodit illos parum: nec mora; fertur ex abrupto in Auctorem, eumque dicit, neque Juramentum, neque Brevia, neque Epistolam intellexisse: Triplex vero hæc destomachatio vix tertia periodo. Post autem, per librum totum ita petulans, ita immodeste immodestus, ita totus in conviciis, etiam ubi causa nulla; etiam ubi, si causa, bacchari non oportuit; facile ut quivis Matthæum tortum esse possit agnoscere.

Auctoris

3

["Prodiit anno superiori liber . . . sine nomine quidem Auctoris, sed regia tamen auctoritate impressus, et in ipso frontispicio triumphum canens ante victoriam scriptum gerebat, Tunc omnes populi clamaverunt, etc." Resp. ad librum inscriptum Triplici nodo triplex cuneus, p. 5. Edit. Polit., et apud Bell. Op., tom. vii. col. 637. C.] Quæro igitur, Quis torsit Matthæum? Primum, hoc illi [ob nomen æægre est, quod prodiit liber sine nomine Auctoris. Quod si ille celatum,] sine nomine prodiit, prodiit et hic forte sine vero nomine; quid interest? Verum Regia tamen auctoritate prodiit: Et annon Auctoritatis illius nomen pluris est quam Auctoris ullius? Nomine haud opus, ubi auctoritas illa præscripta est; scitis inde quis Auctor fuerit; et hoc scire vos, omnes sciunt. Et quidem eo ipso, quod ita Regia auctoritate prodiit, si omnino respondere voluit Cardinalis, sine persona respondisset. vero sub persona respondere voluit; at magis auspicatum nomen, quam Torti induere par erat, et conditionem certe meliorem quam obscuri hominis (si Typographo credimus) et Sacellani. At jam nomen etiam Auctoris in fronte fert, ut scias eum operis sui non pœnitere; ut et temeritatis tuæ pœnitere te possit, et Auctori dehinc deferre discas, qui auctoritati non detulisti.

Si

Fronte ipsa libri post tortus est. Num quidnam vero ibi, [ob frontispicium, quod noluit, vidit? Ibi scriptum 'Populi clamaverunt, Magna est veritas et prævalet.' An hic eum clamor offendit, et in hoc se torquet, quasi nec veritatem prævalere æquo animo ferat? Nequaquam: non eo torquetur; sed quod inibi posita est sententia hæc ubi minime oportuit, quasi triumphus ante victoriam. Itane? Veritati bene ominari, hoc est apud vos, triumphum canere? aut qui libere usurpat sententiam,

[Alluditur ad titulum regii Libelli; cui nomen "Triplici nodo triplex cuneus." Vide Præfat. nostram.]

J[Resp. Torti, p. 6; et Bell. Op.,
tom. vii. coll. 637. D, 638. C.]
[Vide Præfat. nostram.]

« PreviousContinue »