Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small]

PA6296 02 1876

LIBRARY

OF THE

LELAND STANFORD JUNIOR

UNIVERSITY.

A7148

PRAEMONITUM DE EDITIONE TERTIA.

Tertia haec editio, quae extremo a. 1873 typis describi coepta totum biennium et aliquot menses inter typothetarum moras haesit, ita alteram reddit, ut singulae paginae paginis respondeant. Sed tamen in Ciceronis oratione perpauca, quorum in notis ratio exponitur, in notis plura, omnia fere parva mutata limataque sunt, pleraque in exemplorum grammaticorum copia augenda, uno etiam et altero detrahendo posita, in quo genere multo maior pars debetur O. Siesbyeo. In hac expolitione ratio etiam habita est eorum, quae ab aliis annotata nobis innotuerant, sed breviter, adhibita Holsteinii quoque horum librorum editione (Lips. 1873). De his uberius hic dicendi neque per se causa ulla est et, ne id facere coner, prohibet oculorum acies ante aliquot menses ita hebetata, ut ne plagulas quidem ab humanissimo iuvene Chr. Mikkelsenio typothetarum erroribus expurgatas relegere aut saltem hic illic inspicere potuerim. Itaque duo tantum, quae ad codices spectant, commemoranda sunt. In codice Parisino usus sum iis, quae C. Thurotius in libro, qui inscribitur Revue critique, 1870, p. 18 sqq. de scripturis in margine positis exposuit et in libro quinto ab eo, qui codicem contulerat, delicta correxit. In codice Erlangensi mea ipsius gravis oblivionis culpa accusanda est. Cum enim a. 1848 diffi

A

« PreviousContinue »