M. Tullii Ciceronis De finibus bonorum et malorum libri quinque

Front Cover
Impensis Librariae Gyldendalianae (F. Hegel), 1876 - Ethics - 869 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 649 - Intrandum est igitur in rerum naturam et penitus quid ea postulet pervidendum; aliter enim nosmet ipsos nosse non possumus. quod praeceptum quia maius erat, quam ut ab homine videretur, idcirco assignatum est deo.
Page 400 - ... in malis. Est enim aliquid in his rebus probabile, et quidem ita ut eius ratio reddi possit; ergo ut etiam probabiliter acti ratio reddi possit; est autem officium quod ita factum est ut eius facti probabilis ratio reddi possit; ex quo intellegitur officium medium quiddam esse quod neque in bonis ponatur neque in contrariis.
Page 582 - Cum autem tertia pars bene vivendi praecepta quaereret, ea quoque est ab isdem non solum ad privatae vitae rationem, sed etiam ad rerum publicarum rectionem relata. Omnium fere civitatum non Graeciae solum, sed etiam barbariae ab Aristotele mores, instituta, disciplinas, a Theophrasto leges etiam cognovimus. Cumque uterque eorum docuisset, qualem in re publica principem esse conveniret, pluribus praeterea conscripsisset, qui esset optimus rei publicae status, hoc amplius Theophrastus: quae essent...
Page 569 - Naturane nobis hoc, inquit, datum dicam an errore quodam, ut, cum ea loca videamus, in quibus memoria dignos viros acceperimus multum esse versatos, magis moveamur, quam si quando eorum ipsorum aut facta audiamus aut scriptum aliquod legamus?
Page 209 - Is ita vivebat, ut nulla tam exquisita posset inveniri voluptas, qua non abundaret. Erat et cupidus voluptatum, et cujusvis generis ejus intelligens et copiosus ; ita non superstitiosus, ut illa plurima in sua patria sacrificia et fana contemneret ; ita non timidus ad mortem, ut in acie sit ob rempublicam interfectus. Cupiditates non Epicuri divisione finiebat, sed sua satietate. Habebat tamen rationem valetudinis...
Page 244 - ... béate vivere vestrum quale sit. Atque hoc dabitis, ut opinor, si modo sit aliquid esse beatum, id oportere totum poni in potestate sapientis. Nam si amitti vita beata io potest, beata esse non potest.
Page 570 - Equidem etiam curiam nostram (Hostiliam dico, non hanc novam, quae minor mihi esse videtur posteaquam est maior) solebam intuens Scipionem, Catonem, Laelium, nostrum vero in primis avum cogitare; tanta vis admonitionis inest in locis ; ut non sine causa ex iis memoriae ducta sit disciplina.
Page 398 - De bona autem fama — quam enim appellant svSo^iav aptius est bonam famam hoc loco appellare quam gloriam — , Chrysippus quidem et Diogenes detracta utilitate ne digitum quidem eius causa porrigendum esse dicebant, quibus ego vehementer assentior. Qui autem post eos fuerunt, cum Carneadem sustinere non possent, hanc, quam dixi, bonam famam ipsam propter se praepositam et sumendam esse dixerunt...
Page 416 - ... praeclare enim Chrysippus, cetera nata esse hominum causa et deorum, eos autem communitatis et societatis suae, ut bestiis homines uti ad utilitatem suam possint sine iniuria; quoniamque ea natura esset hominis, ut ei cum genere humano quasi civile ius intercederet, qui id conservaret, eum iustum, qui migraret, iniustum fore.
Page 341 - Ut enim histrioni actio, saltatori motus non quivis sed certus quidam est datus, sic vita agenda est certo genere quodam, non quolibet; quod genus conveniens consentaneumque dicimus.

Bibliographic information