Page images
PDF
EPUB

vilibus ancipites fungi ponentur amicis, boletus domino, set quales Claudius edit ante illum uxoris, post quem nil amplius edit. Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit 150 poma dari, quorum solo pascaris odore,

qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat, credere quae possis subrepta sororibus Afris; tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit qui tegitur parma et galea metuensque flagelli 155 discit ab hirsuta iaculum torquere capella.

forsitan impensae Virronem parcere credas; hoc agit, ut doleas; nam quae comoedia, mimus quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt, si nescis, ut per lacrimas effundere bilem 160 cogaris pressoque diu stridere molari.

tu tibi liber homo et regis conviva videris :
captum te nidore suae putat ille culinae,

nec male coniectat; quis enim tam nudus, ut illum bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum 165 vel nodus tantum et signum de paupere loro? spes bene cenandi vos decipit, 'ecce dabit iam semesum leporem atque aliquid de clunibus apri, ad nos iam veniet minor altilis,' inde parato intactoque omnes et stricto pane tacetis. 170 ille sapit, qui te sic utitur. omnia ferre si potes, ét debes: pulsandum vertice raso praebebis quandoque caput, nec dura timebis flagra pati his epulis et tali dignus amico.

[blocks in formation]

Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum, solus enim tristes hac tempestate Camenas respexit, cum iam celebres notique poetae balneolum Gabiis, Romae conducere furnos temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent praecones fieri, cum desertis Aganippes vallibus esuriens migraret in atria Clio. nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra ostendatur, ames nomen victumque Machaerae et vendas potius, commissa quod auctio vendit stantibus, oenophorum tripodes armaria cistas, Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti. hoc satius, quam si dicas sub iudice 'vidi,' quod non vidisti. faciant equites Asiani quamquam et Cappadoces; faciant equites Bithyni, altera quos nudo traducit Gallia talo. nemo tamen studiis indignum ferre laborem cogetur posthac, nectit quicúmque canoris eloquium vocale modis laurumque momordit. hoc agite, o iuvenes! circumspicit et stimulat vos materiamque sibi ducis indulgentia quaerit. siqua aliunde putas rerum exspectanda tuarum praesidia atque ideo crocea membrana tabella impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae componis dona Veneris, Telesine, marito; aut clude et positos tinea pertunde libellos. frange miser calamos vigilataque proelia dele, qui facis in parva sublimia carmina cella, ut dignus venias hederis et imagine macra. spes nulla ulterior: didicit iam dives avarus tantum admirari, tantum laudare disertos, ut pueri Iunonis avem. sed defluit aetas

[blocks in formation]

et pelagi patiens et cassidis atque ligonis. taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque 35 Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.

Accipe nunc artes. ne quid tibi conferat iste, quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta, ipse facit versus atque uni cedit Homero propter mille annos, et si dulcedine famae 40 succensus recites, maculosas commodat aedes: haec longe ferrata domus servire iubetur, in qua sollicitas imitatur ianua portas. scit dare libertos extrema in parte sedentis ordinis et magnas comitum disponere voces; 45 nemo dabit regum quanti subsellia constant et quae conducto pendent anabathra tigillo quaeque reportandis posita est orchestra cathedris. nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos ducimus et litus sterili versamus aratro.

50 nam si discedas, laqueo tenet ambitiosum

[consuetudo mali; tenet insanabile multos] scribendi cacoethes et aegro in corde senescit. sed vatem egregium, cui non sit publica vena, qui nihil expositum soleat deducere, nec qui 55 communi feriat carmen triviale moneta,

hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum, anxietate carens animus facit, omnis acerbi impatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro 60 Pierio thyrsumque potest contingere maesta paupertas atque aeris inobs, quo nocte dieque corpus eget. satur est, cum dicit Horatius 'euhoe!' qui locus ingenio, nisi cum se carmine solo vexant et dominis Cirrae Nysaeque feruntur 65 pectora vestra duas non admittentia curas? magnae mentis opus nec de lodice paranda

attonitae, currus et equos faciesque deorum
aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.
nam si Vergilio puer et tolerabile desset
hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,
surda nihil gemeret grave bucina. poscimus, ut sit
non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,
cuius et alveolos et laenam pignerat Atreus ?
non habet infelix Numitor quod mittat amico,
Quintillae quod donet habet, nec defuit illi
unde emeret multa pascendum carne leonem
iam domitum. constat leviori belua sumptu
nimirum, et capiunt plus intestina poetae.
contentus fama iaceat Lucanus in hortis
marmoreis; at Serrano tenuique Saleio

70

75

80

curritur ad vocem iucundam et carmen amicae

gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est ?

85

Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem promisitque diem: tanta dulcedine captos adficit ille animos, tantaque libidine volgi auditur; sed cum fregit subsellia versu, esurit, intactam Paridi nisi vendit Agaven. ille et militiae multis largitus honorem semenstri digitos vatum circumligat auro.

quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos 90 et Baream, tu nobilium magna atria curas ? praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.

haut tamen invideas vati, quem pulpita pascunt.

quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius aut Fabius, quis Cotta iterum, quis Lentulus alter? .95 tunc par ingenio pretium, tunc utile multis

pallere et vinum toto nescire Decembri.

Vester porro labor fecundior, historiarum

scriptores? petit hic plus temporis atque olei plus. nullo quippe modo millensima pagina surgit

100

105

omnibus et crescit multa damnosa papyro;

sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex. quae tamen inde seges, terrae quis fructus apertae? quis dabit historico, quantum daret acta legenti ?

'Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra.' dic igitur, quid causidicis civilia praestent

officia et magno comites in fasce libelli?

ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit
praecipue, vel si tetigit latus acrior illo,

110 qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
tunc immensa cavi spirant mendacia folles
conspuiturque sinus: veram depraendere messem
si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
parte alia solum russati pone Lacernae.
115 consedere duces, surgis tu pallidus Aiax,
dicturus dubia pro libertate bubulco

iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
figantur virides, scalarum gloria, palmae.

quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas
120 pelamydum, aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi,
aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.
si quater egisti, si contigit aureus unus,
inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
125 egimus. huius enim stat currus aeneus, alti
quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci
bellatore sedens curvatum hastile minatur
eminus et statua meditatur proelia lusca.
sic Pedo conturbat, Matho deficit; exitus hic est
130 Tongilii, magno cum rhinocerote lavari

qui solet et vexat lutulenta balnea turba
perque forum iuvenes longo premit assere Maedos,
empturus pueros argentum murrina villas;
spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.

« PreviousContinue »