Page images
PDF
EPUB

295

nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem
fortior? "unde venis?" exclamat; "cuius aceto,
cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum
sutor et elixi vervecis labra comedit?

nil mihi respondes? aut dic, aut accipe calcem!
ede, ubi consistas! in qua te quaero proseucha?"
dicere si temptes aliquid tacitusve recedas,
tantumdem est, feriunt pariter, vadimonia deinde
irati faciunt; libertas pauperis haec est:
300 pulsatus rogat et pugnis concisus adorat,

ut liceat paucis cum dentibus inde reverti. nec tamen haec tantum metuas, nam qui spoliet te non derit, clausis domibus postquam omnis ubique fixa catenatae siluit compago tabernae. 305 interdum et ferro subitus grassator agit rem. armato quotiens tutae custode tenentur et Pomptina palus et Gallinaria pinus,

sic inde huc omnes tamquam ad vivaria currunt. qua fornace graves, qua non incude, catenae ? 310 maximus in vinclis ferri modus, ut timeas, ne vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint. felices proavorum atavos, felicia dicas

saecula, quae quondam sub regibus atque tribunis
viderunt uno contentam carcere Romam.

315 His alias poteram et pluris subnectere causas,
sed iumenta vocant, et sol inclinat, eundum est.
nam mihi commota iandudum mulio virga
annuit. ergo vale nostri memor, et quotiens te
Roma tuo refici properantem reddet Aquino,

320 me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam converte a Cumis: saturarum ego, ni pudet illas, adiutor gelidos veniam caligatus in agros.'

Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus
ad partes, monstrum nulla virtute redemptum
a vitiis, aegrae solaque libidine fortes
deliciae: viduas tantum spernatur adulter.
quid refert igitur, quantis iumenta fatiget
porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra,
iugera quot vicina foro, quas emerit aedes
[nemo malus felix, minime corruptor et idem]
incestus, cum quo nuper vittata iacebat
sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos ?
sed nunc de factis levioribus-et tamen alter
si fecisset idem, caderet sub iudice morum,
nam quod turpe bonis, Titio Seioque, decebat
Crispinum-quid agas, cum dira et foedior omni
crimine persona est? mullum sex milibus emit,
aequantem sane paribus sestertia libris,
ut perhibent qui de magnis maiora loquuntur.
consilium laudo artificis, si munere tanto
praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
est ratio ulterior, magnae si misit amicae,
quae vehitur cluso latis specularibus antro.
nil tale exspectes, emit sibi. multa videmus,
quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu,
succinctus patria quondam, Crispine, papyro,
hoc pretio squamam? potuit fortasse minoris
piscator quam piscis emi; provincia tanti
vendit agros, sed maiores Apulia vendit.
quales tunc epulas ipsum gluttisse putamus
induperatorem, cum tot sestertia partem
exiguam et modicae sumptam de margine cenae
purpureus magni ructarit scurra Palati,

iam princeps equitum, magna qui voce solebat

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

vendere municipes fracta de merce siluros? incipe, Calliope! licet et considere: non est 35 cantandum, res vera agitur. narrate, puellae Pierides! prosit mihi vos dixisse puellas.

Cum iam semianimum laceraret Flavius orbem. ultimus et calvo serviret Roma Neroni,

incidit Adriaci spatium admirabile rhombi 40 ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, implevitque sinus; nec enim minor haeserat illis, quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem solibus effundit torrentis ad ostia Ponti desidia tardos et longo frigore pingues.

45 destinat hoc monstrum cumbae linique magister pontifici summo. quis enim proponere talem aut emere auderet, cum plena et litora multo delatore forent? dispersi protinus algae inquisitores agerent cum remige nudo, 50 non dubitaturi fugitivun dicere piscem depastumque diu vivaria Caesaris, inde elapsum, veterem ad dominum debere reverti. si quid Palfurio, si credimus Armillato, quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto, 55 res fisci est, ubicumque natat: donabitur ergo, ne pereat. iam letifero cedente pruinis

autumno, iam quartanam sperantibus aegris, stridebat deformis hiems praedamque recentem servabat; tamen hic properat, velut urgueat auster. 60 utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat Vignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, obstitit intranti miratrix turba parumper; ut cessit, facili patuerunt cardine valvae; exclusi spectant admissa obsonia patres. 65 itur ad Atriden. tum Picens accipe,' dixit, 'privatis maiora focis, genialis agatur

iste dies, propera stomachum laxare saginans,
et tua servatum consume in saecula rhombum;
ipse capi voluit.' quid apertius? et tamen illi
surgebant cristae. nihil est quod credere de se
non possit, cum laudatur dis aequa potestas.
sed derat pisci patinae mensura.
ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
in quorum facie miserae magnaeque sedebat
pallor amicitiae. primus, clamante Liburno
'currite, iam sedit!' rapta properabat abolla
Pegasus attonitae positus modo vilicus urbi,

vocantur

[anne aliud tunc praefecti? quorum optimus atque]
interpres legum sanctissimus, omnia quamquam
temporibus diris tractanda putabat inermi
iustitia. venit et Crispi iucunda senectus,
cuius erant mores qualis facundia, mite
ingenium, maria ac terras populosque regenti
quis comes utilior, si clade et peste sub illa
saevitiam damnare et honestum adferre liceret
consilium? sed quid violentius aure tyranni,
cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
vere locuturi fatum pendebat amici?
ille igitur numquam direxit bracchia contra
torrentem, nec civis erat, qui libera posset
verba animi proferre et vitam inpendere vero.
sic multas hiemes atque octogensima vidit
solstitia, his armis illa quoque tutus in aula,
proximus eiusdem properabat Acilius aevi

70

75

80

85

90

cum iuvene indigno, quem mors tam saeva maneret

95

et domini gladiis tam festinata. sed olim

prodigio par est in nobilitate senectus,

unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.

profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos figebat Numidas Albana nudus harena

100

venator. quis enim iam non intellegat artes patricias? quis priscum illud miratur acumen, Brute, tuum? facile est barbato inponere regi. nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat 105 Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae, et tamen inprobior saturam scribente cinaedo. Montani quoque venter adest abdomine tardus, et matutino sudans Crispinus amomo,

quantum vix redolent duo funera; saevior illo 110 Pompeius tenui iugulos aperire susurro, et qui vulturibus servabat viscera Dacis Fuscus, marmorea meditatus proelia villa, et cum mortifero prudens Veiento Catullo, qui numquam visae flagrabat amore puellae,

115 grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum; caecus adulator dirusque a ponte satelles,

dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
blandaque devexae iactaret basia redae.

nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit
120 in laevum conversus; at illi dextra iacebat
belua. sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
non cedit Veiento, set ut fanaticus oestro
percussus, Bellona, tuo divinat et 'ingens
125 omen habes,' inquit, 'magni clarique triumphi:
regem aliquem capies, aut de temone Britanno
excidet Arviragus: peregrina est belua, cernis
erectas in terga sudes?' hoc defuit unum

[ocr errors]

Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos. 130 "quidnam igitur censes? conciditur?" absit ab illo dedecus hoc,' Montanus ait. 'testa alta paretur, quae tenui muro spatiosum colligat orbem. debetur magnus patinae subitusque Prometheus; argillam atque rotam citius properate! sed ex hoc

« PreviousContinue »